라틴어 문장 검색

"maximus in vinclis ferri modus, ut timeas ne vomer deficiat, ne marrae et sarcula desint."
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura III129)
ast homini ferrum letale incude nefanda produxisse parum est, cum rastra et sarcula tantum adsueti coquere et martis ac vomere lassi nescierint primi gladios extendere fabri, aspicimus populos quorum non sufficit irae occidisse aliquem, sed pectora bracchia voltum crediderint genus esse cibi.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XV60)
alternum sanguinem filicem, ficum atram, quaeque bacam nigram nigrosque fructus ferunt, itemque acrifolium, pirum silvaticum, pruscum rubum sentesque quibus portenta prodigiaque mala comburi iubere oportet.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XX. 3:3)
nam solent herbas substernere, ut ipse in georgicis dicit "et multa duram stipula filicumque maniplis sternere". conixa pro eo, quod est 'enixa':
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA PRIMA., commline 154)
et filicem curvis invisam p. a. radices enim eius sibi in vicem sunt nexae et avulsae renascuntur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 1891)
"quinque palaestritae licet haec plantaria vellant elixasque nates labefactent forcipe adunca, non tamen ista filix ullo mansuescit aratro."
(페르시우스, 풍자, satire 428)
Quid autem Glyco putabat Hermogenis filicem unquam bonum exitum facturam?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 45:25)
sarcula cessabant, versique in pila ligones, factaque de rastri pondere cassis erat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권389)
"sarcula nunc durusque bidens et vomer aduncus, ruris opes, niteant;"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권630)
Agmine qui viso fugiunt operisque relinquunt arma sui, vacuosque iacent dispersa per agros sarculaque rastrique graves longique ligones.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 4:6)
germana curvo colla frangit sarculo, mundum recentem caede tinguit inpia, sero expiandum, iam senescentem, sacro cruore Christi, quo peremptor concidit.
(프루덴티우스, Hamartigenia, 머리말9)
huc summis liquuntur rupibus amnes felicemque trahunt limum - quique editus austro et filicem curvis invisam pascit aratris:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 9:6)
Nunc, veneranda Pales, magno nunc ore sonandum Incipiens stabulis edico in mollibus herbam carpere ovis, dum mox frondosa reducitur aestas, et multa duram stipula filicumque maniplis sternere subter humum, glacies ne frigida laedat molle pecus scabiemque ferat turpisque podagras.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 11:8)
gaudentem patrios findere sarculo agros Attalicis condicionibus numquam demoveas, ut trabe Cypria Myrtoum pavidus nauta secet mare.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 14)
namque neglectis urenda filix innascitur agris.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, In amicorum vitiis connivendum, neque peccata omnia in sclerum numero ponenda.24)

SEARCH

MENU NAVIGATION